Helium Vola - Frauenklage

The song Frauenklage is performed by Helium Vola.

Helium Vola - Frauenklage Lyrics




Send Frauenklage Ringtone to your Cell

Huc usque, me miseram!
rem bene celaveram
et amavi callide.


res mea tandem patuit,
nam venter intumuit,
partus instat gravidae.

hinc mater me verberat,
hinc pater improperat,
ambo tractant aspere.

sola domi sedeo,
egredi non audeo
nec inpalam ludere.

cum foris egredior,
a cunctis inspicior,
quasi monstrum fuerim.

cum vident hunc uterum,
alter pulsat alterum,
silent, dum transierim.

semper pulsant cubito,
me designant digito,
ac si mirum fecerim.

nutibus me indicant,
dignam rogo iudicant,
quod semel peccaverim.

quid percurram singula?
ego sum in fabula
et in ore omnium.

ex eo vim patior,
iam dolore morior,
semper sum in lacrimis.

hoc dolorem cumulat,
quod amicus exulat
propter illud paululum.

ob patris saevitiam
recessit in Franciam
a finibus ultimis.

sum in tristitia
de eius absentia
in doloris cumulum.

Frauenklage Comments
Do you like Frauenklage?
You may Login to show your comment immediately
(required)
(required) - not published
(optional)